MELOTES

MELOTES
MELOTES
h. e. epllis caprina, (Namque et ita vox nonnumquam sumitur, quamvis melota a caprarum pellibus expresse distingui videatur, in his Pauli ad Hebraeos c. 11. v. 37. περιῆλθον εν μηλωταῖς, εν αἱγείοις δέρμασιν) unda cum cucullo parvo (praeter pallium et tunicam, omnium Monachorum communem amicutm) Aegyptiis olim Monachis gestabatur, quibus Europaei non utebantur Ascetae. Cassianus de habitu Monachi c. 11. Nam neque caligis nos neque colobiis, seu unâ tunicâ esse contentos hiemis permittit asperitas; et parvissimi cuculli velamen, vel Melotis gestatio
derisum potius, quam addificationem ullam videntibus comparabit. Cum itaque veteres Monachi, et praecipue Graeci, sicut et Philosophi olim, pallium (Graecis recentioribus proprie ῥάκος, i. e., τριβώνιον) supra omnem vestem inicerent, Monachi Aegyptii caprinam insuper pellem supra pallium sumebant. Idem Cassianus: Ultimus est habitus eorum, pellis caprina, quae Melotes vel pera more saeculi, appellatur. Et Isidor. Hispal. Melote, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina a collo pendens, praecincta usque ad lumbos. Hieronym. in vita Hilarion. pelliceum ependyten vocat. Quod autem Zonaras, ῥακοδυτεῖν, ad Can. XII. Synodi Gangrensis, dixit: Οἱ περὶ τὸν Ε᾿υςτἁθιον πρὸς τοῖς ἄλλοις καὶ ῥακοδυτεῖν ἐδίδασκον: id Balsamo, in eiusdem Canon. exposit. ῥακενδυτεῖν vocat. Unde Πἁκενδύτης, pro Monacho, apud Nicetam Chontatem: pro quo in Codice Barbaro Graeco, ῤασοφορῶν habetur, etc. Vide Cl. Salmas. Notis in tertullian. de Pallio. p. 89. Sed et in genere vox apud Graecos Latinosque Scriptores pelliceam tunicam notat aliquando, et pro pallio nonnumquam sumitur, uti docet Suicerus Thesanro Eccl. in Μηλωτή, ubi et de voce Μῆλον tum ovem, tum capram, significante quaedam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Pallium (Antiquité romaine) — Pallium (manteau grec) sur un chiton Le pallium romain (diminutif: palliolum, un petit pallium) est issu de l himation grec. C est un vêtement rectangulaire (la pièce d étoffe) sans couture qui se portait comme un manteau, parfois à même la peau …   Wikipédia en Français

  • CAPRINA Pellis — vide infra Melotes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EPIDECEN vel EPIDICEN — EPIDECEN, vel EPIDICEN Ugutioni vestis Monachorum est: corrupte pro Ependytes. Sic enim vocata ab Hieronymo est vestis exterior Monachorum Aegyptiorum pellicea seu melotes, Occidentalibus ut plurimum lanea: quam superariam Latini, Seqpulare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERA — I. PERA Latine etiam Cornu Byzantii, Graec. Chrysoceras, urbs Thraciae, prope Constantinopol. nunc Galata, versus suburbium, ubi Latini degunt. II. PERA an a τηρεῖν, aut φέρειν, quod servet aut serat; an a περὶ, quod lata sit ac sinuosa; an a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”